- LYSIS
- I.LYSISPhilosophus quidam Pythagoricus, praeceptor Epaminondae, floruit cum Philistione, Olymp. 98. An versuum aureorum auctor, quae vulgo Pythagorae tribuuntur? An discip. Philolaus? Unam Epistolarum eius ad Hipparchum edidit A. Manutius Venetiis. Vide Voss. de Hist. Gr. Simler. in Bibl. Gesn. p. 559. Nic. Lloyd. Dixit Deum numerum esse ineffabilem, aut maximi intimique numeri summitatem, Origenes. Item Asiae fluv. circa Pamphyliam. Plin. Ceterum Lysidis Phythagorici omnium sunt versus illi qui vulgo Aurea Pythagorae carmina appellantur, in quos pulcherrimus superest Hieroilis Comm. qui hactenus neglectui habitus est, Gerh. Ioh. Voss. de Philosophorum Sectis c. 6.II.LYSISpoeta κιναιδολόγος: quod mimilogiae genus cum Sotades primus auspicatus esset, eum sequntus est Alex. Aetolus: qui ambo pedestri sermone fuêre usi. Post eos Lysis et Simus etiam carmine: unde Λυσιῳδοὶ et Σιμῳδοὶ dicti, de quibus Athen. l. 14. p. 620. I. C. Scalig. poet. l. 1. c. 52. Erat autem Lysiodo idem argumentum cum Magodo, modus diversus, Iste muliebribus personis virilia negotia, ille muliebria virilibus agebat, ille ad tympanum, hic ad cymbalum. Introducta haec quoque inter fabulas a quibusdam, sicut et Mimi et Satyri. Hilarodus a Tragoedo, Magodus a Comico, ubi de Hilarodis. Salmas. vero Lysiodi irsdem, cum Magodis, de qurbus, ut et eorum argumentis, qualia erant, aliquando muliter, moechi et lenones, aliquando vir temulentus ad amicam comessatum vadens etc. quas κωμικὰς ὑποθέ???εις suo modo moreque tractabant, omnia tur pius et lascivius, quam in comoedia repraesentantes, vide eum ad Solin. p. 108. ut et hîc passim, inprimis infra, ubi de Vett. Mimilogia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.